- MORTARIOLUM Maxillae
- MORTARIOLUM MaxillaeHebr. mactes, Iudic. c. 15. v. 15. et seqq. ubi de maxilla asini recenti, quâ arreptâ mille viros ex Philistaeis occidit Samson, et ex qua potum ei, siti confecto, praebuit Deus: Quapropter fidit Deus mortariolum (in Hebr. est vox praefata) quod erat in Maxilla, et ex eo exiverant aquae, et bibit Samson etc. alveolus dentium est, vel alveoli in maxilla dentium. Nempe dentium capsulas seu alveolos aut loculamenta maxillarum, in quibus conduntur dentes, ὁλμίσκους, h. e. mortariola, nominari consuevisse, discimus ex Iul. Polluce l. 2. c. 4. Τῶν μέν τοἱ μύλων τὸ μὲν πρὸς τῇ σαρκὶ μωμίσκον καλοῦσι, τὸ δὲ λεαῖνον τὰ σιτία τραπέζας, καὶ τὰς κοιλότητας ὁλμίσκους, Molarium quidem dentium, quae pars carni adhaeret, momiscus; quae cibos conterit, mensae, et cavitates (quibus inseruntur) mortariola nominantur. Hinc Rabbi Selomo ad d. l. Mactes, inquit, est fossa, inqua dens situs est, facta ad instar mortarii. Neque aliud Graeci voluerunt, cum reddiderunt την λάκκον τὴν εν τῇ σιαγόνι. Ex huiusmodi itaque mortariolo maxillae asini fisso, pro tabo aut sanguine, tam uberes aquae miraculô manaverunt, ut inde Samsonis sitis facile sedari potuerit. Quare is, postquam illam decantatô epiniciô abiecisset, ut siti laborans vidit ex ea manare tam uberes aquas, mox eam resumpsit, ut tam avide exoptatum liquorem ebiberet, sicque rediit spiritus eius etc. Aliquid simile de Africano oryge narrat Plin. l. 10. c. 73. Orygem perpetuo sitientem Africae generant, et naturâ loci potu carentem et mirabili modô ad remedia sitientium. Namque Getuli latrones eô durant auxiliô, repertis in corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis. Vide Bochart. Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 15. et supra in voce Maxilla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.